- AMULIUS
- I.AMULIUSPictor nobilis, qui Minervam depinxit. Plin. l. 35. c. 10.II.AMULIUSRex Albanorum, Procae fil. Numitoris frater natu minor, quem imperiô pepulit, filiumque eius Lausum necavit. Filiam vero Iliam, Vestae sacerdorem fecit, ut spem sobolis auferrer. Occisus fuit a Remo et Romulo, et regnum avo Numitori restitutum. Ovid. Fast. l. 3. v. 67.Romuleôque cadit traiectus Amulius ense.Idem Ovid. Mutationum l. 14. Fab. 18.Proximus Ausonias iniusti miles AmuliRexit opes: Numitorque senex amissa nepotumMunere regna capit.Diversimode vero a diversis haec historia narratur, praesertim ab Eusebio, Plutarcho, Livio, Floro, Dionys. Halicarn. et Eutropio. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.